Ecclesiasticus
Caput XXIII
- I
Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in consilio eorum, nec sinas me cadere in illis.
- II
Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiæ, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum,
- III
et ne adincrescant ignorantiæ meæ, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus ?
- IV
Domine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu illorum.
- V
Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me.
- VI
Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me, et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me.
- VII
Doctrinam oris audite, filii : et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis.
- VIII
In vanitate sua apprehenditur peccator : et superbus et maledicus scandalizabitur in illis.
- IX
Jurationi non assuescat os tuum : multi enim casus in illa.
- X
Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non eris immunis ab eis.
- XI
Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.
- XII
Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga.
- XIII
Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit : et si dissimulaverit, delinquit dupliciter :
- XIV
et si in vacuum juraverit, non justificabitur : replebitur enim retributione domus illius.
- XV
Est et alia loquela contraria morti : non inveniatur in hæreditate Jacob.
- XVI
Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur, et in delictis non volutabuntur.
- XVII
Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum : est enim in illa verbum peccati.
- XVIII
Memento patris et matris tuæ : in medio enim magnatorum consistis :
- XIX
ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuæ maledicas.
- XX
Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur.
- XXI
Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem.
- XXII
Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec aliquid glutiat :
- XXIII
et homo nequam in ore carnis suæ non desinet donec incendat ignem.
- XXIV
Homini fornicario omnis panis dulcis : non fatigabitur transgrediens usque ad finem.
- XXV
Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens : Quis me videt ?
- XXVI
Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me : quem vereor ? delictorum meorum non memorabitur Altissimus.
- XXVII
Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum :
- XXVIII
et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes.
- XXIX
Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita : sic et post perfectum respicit omnia.
- XXX
Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur, et ubi non speravit apprehendetur.
- XXXI
Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini.
- XXXII
Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio :
- XXXIII
primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit : secundo in virum suum deliquit : tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi.
- XXXIV
Hæc in ecclesiam adducetur, et in filios ejus respicietur :
- XXXV
non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum :
- XXXVI
derelinquet in maledictum memoriam ejus, et dedecus illius non delebitur.
- XXXVII
Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini.
- XXXVIII
Gloria magna est sequi Dominum : longitudo enim dierum assumetur ab eo.