Ecclesiasticus
Caput XVI
- I
Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur : nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis.
- II
Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum.
- III
Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii :
- IV
et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios.
- V
Ab uno sensato inhabitabitur patria : tribus impiorum deseretur.
- VI
Multa talia vidit oculus meus, et fortiora horum audivit auris mea.
- VII
In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira.
- VIII
Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti.
- IX
Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum.
- X
Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis.
- XI
Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui : et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis.
- XII
Misericordia enim et ira est cum illo : potens exoratio, et effundens iram.
- XIII
Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat.
- XIV
Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.
- XV
Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.
- XVI
Non dicas : A Deo abscondar : et ex summo, quis mei memorabitur ?
- XVII
in populo magno non agnoscar : quæ est enim anima mea in tam immensa creatura ?
- XVIII
Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur.
- XIX
Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
- XX
Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo.
- XXI
Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis ?
- XXII
Nam plurima illius opera sunt in absconsis : sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit ? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est.
- XXIII
Qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta.
- XXIV
Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo :
- XXV
et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam : et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus.
- XXVI
In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis.
- XXVII
Ornavit in æternum opera illorum : nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis.
- XXVIII
Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum :
- XXIX
non sis incredibilis verbo illius.
- XXX
Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis :
- XXXI
anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.