Ecclesiasticus
Caput XIII
- I
Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea : et qui communicaverit superbo induet superbiam.
- II
Pondus super se tollet qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris.
- III
Quid communicabit cacabus ad ollam ? quando enim se colliserint, confringetur.
- IV
Dives injuste egit, et fremet : pauper autem læsus tacebit.
- V
Si largitus fueris, assumet te : et si non habueris, derelinquet te.
- VI
Si habes, convivet tecum, et evacuabit te : et ipse non dolebit super te.
- VII
Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet : Quid opus est tibi ?
- VIII
Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter : et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.
- IX
Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.
- X
Attende ne seductus in stultitiam humilieris.
- XI
Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
- XII
Advocatus a potentiore, discede : ex hoc enim magis te advocabit.
- XIII
Ne improbus sis, ne impingaris : et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
- XIV
Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius : ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
- XV
Immitis animus illius conservabit verba tua : et non parcet de malitia, et de vinculis.
- XVI
Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas :
- XVII
audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis.
- XVIII
Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.
- XIX
Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.
- XX
Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
- XXI
Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.
- XXII
Quæ communicatio sancto homini ad canem ? aut quæ pars diviti ad pauperem ?
- XXIII
Venatio leonis onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes.
- XXIV
Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper.
- XXV
Dives commotus confirmatur ab amicis suis : humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.
- XXVI
Diviti decepto multi recuperatores : locutus est superba, et justificaverunt illum.
- XXVII
Humilis deceptus est, insuper et arguitur : locutus est sensate, et non est datus ei locus.
- XXVIII
Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.
- XXIX
Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic ? et si offenderit, subvertent illum.
- XXX
Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia : et nequissima paupertas in ore impii.
- XXXI
Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.
- XXXII
Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.