Ecclesiasticus
Caput X
- I
Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
- II
Secundum judicem populi, sic et ministri ejus : et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
- III
Rex insipiens perdet populum suum : et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.
- IV
In manu Dei potestas terræ : et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
- V
In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum.
- VI
Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ.
- VII
Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium.
- VIII
Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos.
- IX
Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis ?
- X
Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua.
- XI
Omnis potentatus brevis vita ; languor prolixior gravat medicum.
- XII
Brevem languorem præcidit medicus : sic et rex hodie est, et cras morietur.
- XIII
Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.
- XIV
Initium superbiæ hominis apostatare a Deo :
- XV
quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem.
- XVI
Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem.
- XVII
Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.
- XVIII
Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus.
- XIX
Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum.
- XX
Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra.
- XXI
Memoriam superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu.
- XXII
Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum.
- XXIII
Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum : semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.
- XXIV
In medio fratrum rector illorum in honore : et qui timent Dominum erunt in oculis illius.
- XXV
Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est.
- XXVI
Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.
- XXVII
Magnus, et judex, et potens est in honore : et non est major illo qui timet Deum.
- XXVIII
Servo sensato liberi servient : et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur.
- XXIX
Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ.
- XXX
Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane.
- XXXI
Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.
- XXXII
Peccantem in animam suam quis justificabit ? et quis honorificabit exhonorantem animam suam ?
- XXXIII
Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum : et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.
- XXXIV
Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.