ad Colossenses
Caput III
- I
Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :
- II
quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.
- III
Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
- IV
Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
- V
Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :
- VI
propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :
- VII
in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
- VIII
Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.
- IX
Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
- X
et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :
- XI
ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.
- XII
Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :
- XIII
supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
- XIV
Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :
- XV
et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.
- XVI
Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
- XVII
Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
- XVIII
Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
- XIX
Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
- XX
Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.
- XXI
Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
- XXII
Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
- XXIII
Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus :
- XXIV
scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.
- XXV
Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.