ad Colossenses
Caput IV
- I
Domini, quod justum est et æquum, servis præstate : scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.
- II
Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione :
- III
orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),
- IV
ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
- V
In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt : tempus redimentes.
- VI
Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
- VII
Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino :
- VIII
quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra,
- IX
cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis.
- X
Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata : si venerit ad vos, excipite illum :
- XI
et Jesus, qui dicitur Justus : qui sunt ex circumcisione : hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.
- XII
Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.
- XIII
Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli.
- XIV
Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
- XV
Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam.
- XVI
Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur : et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis.
- XVII
Et dicite Archippo : Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.
- XVIII
Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.