Canticum Canticorum
Caput VI
- I
Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat. - II
Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
- III
Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata. - IV
Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.
- V
Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro : omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.
- VI
Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.
- VII
Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.
- VIII
Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
- IX
Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?
- X
Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. - XI
Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.
- XII
Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.