Canticum Canticorum
Caput IV
- I
Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad. - II
Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro ; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas.
- III
Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet.
- IV
Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.
- V
Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.
- VI
Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris.
- VII
Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.
- VIII
Veni de Libano, sponsa mea : veni de Libano, veni, coronaberis : de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
- IX
Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.
- X
Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
- XI
Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua : et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
- XII
Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
- XIII
Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.
- XIV
Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani ; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.
- XV
Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano.
- XVI
Surge, aquilo, et veni, auster : perfla hortum meum, et fluant aromata illius.