Canticum Canticorum
Caput II
- I
Ego flos campi, et lilium convallium.
- II
Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. - III
Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. - IV
Introduxit me in cellam vinariam ; ordinavit in me caritatem.
- V
Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
- VI
Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
- VII
Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. - VIII
Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles. - IX
Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
- X
En dilectus meus loquitur mihi.
Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni : - XI
jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit.
- XII
Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit : vox turturis audita est in terra nostra ;
- XIII
ficus protulit grossos suos ; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :
- XIV
columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
- XV
Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas : nam vinea nostra floruit. - XVI
Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,
- XVII
donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.