Actus Apostolorum
Caput XXII
- I
Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.
- II
Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.
- III
Et dicit : Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie :
- IV
qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
- V
sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.
- VI
Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa :
- VII
et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule, Saule, quid me persequeris ?
- VIII
Ego autem respondi : Quis es, domine ? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.
- IX
Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum.
- X
Et dixi : Quid faciam, domine ? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere.
- XI
Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.
- XII
Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis,
- XIII
veniens ad me et astans, dixit mihi : Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum.
- XIV
At ille dixit : Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus :
- XV
quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti.
- XVI
Et nunc quid moraris ? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.
- XVII
Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,
- XVIII
et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter ex Jerusalem : quoniam non recipient testimonium tuum de me.
- XIX
Et ego dixi : Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te :
- XX
et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.
- XXI
Et dixit ad me : Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.
- XXII
Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes : Tolle de terra hujusmodi : non enim fas est eum vivere.
- XXIII
Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem,
- XXIV
jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
- XXV
Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus : Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare ?
- XXVI
Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens : Quid acturus es ? hic enim homo civis Romanus est.
- XXVII
Accedens autem tribunus, dixit illi : Dic mihi si tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam.
- XXVIII
Et respondit tribunus : Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum.
- XXIX
Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.
- XXX
Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium : et producens Paulum, statuit inter illos.