Actus Apostolorum
Caput XXI
- I
Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.
- II
Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus.
- III
Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum : ibi enim navis expositura erat onus.
- IV
Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem : qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam.
- V
Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem : et positis genibus in littore, oravimus.
- VI
Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem : illi autem redierunt in sua.
- VII
Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam : et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.
- VIII
Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.
- IX
Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes.
- X
Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus.
- XI
Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli : et alligans sibi pedes et manus, dixit : Hæc dicit Spiritus Sanctus : Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium.
- XII
Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam.
- XIII
Tunc respondit Paulus, et dixit : Quid facitis flentes, et affligentes cor meum ? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.
- XIV
Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes : Domini voluntas fiat.
- XV
Post dies autem istos, præparati ascendebamus in Jerusalem.
- XVI
Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum.
- XVII
Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
- XVIII
Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores.
- XIX
Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.
- XX
At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei : Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.
- XXI
Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
- XXII
Quid ergo est ? utique oportet convenire multitudinem : audient enim te supervenisse.
- XXIII
Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.
- XXIV
His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita : et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
- XXV
De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
- XXVI
Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
- XXVII
Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes :
- XXVIII
Viri Israëlitæ, adjuvate : hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
- XXIX
Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.
- XXX
Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum : et statim clausæ sunt januæ.
- XXXI
Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem.
- XXXII
Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum.
- XXXIII
Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus : et interrogabat quis esset, et quid fecisset.
- XXXIV
Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra.
- XXXV
Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.
- XXXVI
Sequebatur enim multitudo populi, clamans : Tolle eum.
- XXXVII
Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno : Si licet mihi loqui aliquid ad te ? Qui dixit : Græce nosti ?
- XXXVIII
nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum ?
- XXXIX
Et dixit ad eum Paulus : Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.
- XL
Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebræa, dicens :