Actus Apostolorum

Caput II

  1. I

    Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco :

  2. II

    et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.

  3. III

    Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum :

  4. IV

    et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.

  5. V

    Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est.

  6. VI

    Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.

  7. VII

    Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt ?

  8. VIII

    et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus ?

  9. IX

    Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mesopotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,

  10. X

    Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen : et advenæ Romani,

  11. XI

    Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.

  12. XII

    Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ?

  13. XIII

    Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti.

  14. XIV

    Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.

  15. XV

    Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia :

  16. XVI

    sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël :

  17. XVII

    Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.

  18. XVIII

    Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt :

  19. XIX

    et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi :

  20. XX

    sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.

  21. XXI

    Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

  22. XXII

    Viri Israëlitæ, audite verba hæc : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis :

  23. XXIII

    hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis :

  24. XXIV

    quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.

  25. XXV

    David enim dicit in eum : Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear :

  26. XXVI

    propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe :

  27. XXVII

    quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

  28. XXVIII

    Notas mihi fecisti vias vitæ : et replebis me jucunditate cum facie tua.

  29. XXIX

    Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.

  30. XXX

    Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus :

  31. XXXI

    providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.

  32. XXXII

    Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.

  33. XXXIII

    Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.

  34. XXXIV

    Non enim David ascendit in cælum : dixit autem ipse : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis,

  35. XXXV

    donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

  36. XXXVI

    Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.

  37. XXXVII

    His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ?

  38. XXXVIII

    Petrus vero ad illos : Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti.

  39. XXXIX

    Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.

  40. XL

    Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione ista prava.

  41. XLI

    Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.

  42. XLII

    Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.

  43. XLIII

    Fiebat autem omni animæ timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.

  44. XLIV

    Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.

  45. XLV

    Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.

  46. XLVI

    Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,

  47. XLVII

    collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.