Actus Apostolorum
Caput XVI
- I
Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili.
- II
Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.
- III
Hunc voluit Paulus secum proficisci : et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.
- IV
Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis.
- V
Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.
- VI
Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.
- VII
Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam : et non permisit eos Spiritus Jesu.
- VIII
Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem :
- IX
et visio per noctem Paulo ostensa est : vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens : Transiens in Macedoniam, adjuva nos.
- X
Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
- XI
Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim :
- XII
et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.
- XIII
Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse : et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant.
- XIV
Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit : cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo.
- XV
Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens : Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos.
- XVI
Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando.
- XVII
Hæc subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.
- XVIII
Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
- XIX
Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes :
- XX
et offerentes eos magistratibus, dixerunt : Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi :
- XXI
et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani.
- XXII
Et cucurrit plebs adversus eos : et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cædi.
- XXIII
Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
- XXIV
Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
- XXV
Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum : et audiebant eos qui in custodia erant.
- XXVI
Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia : et universorum vincula soluta sunt.
- XXVII
Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.
- XXVIII
Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus.
- XXIX
Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes :
- XXX
et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ?
- XXXI
At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.
- XXXII
Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.
- XXXIII
Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum : et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.
- XXXIV
Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.
- XXXV
Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes : Dimitte homines illos.
- XXXVI
Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo : Quia miserunt magistratus ut dimittamini : nunc igitur exeuntes, ite in pace.
- XXXVII
Paulus autem dixit eis : Cæsos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem : et nunc occulte nos ejiciunt ? Non ita : sed veniant,
- XXXVIII
et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent :
- XXXIX
et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.
- XL
Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam : et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.