Actus Apostolorum

Caput XV

  1. I

    Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.

  2. II

    Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione.

  3. III

    Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.

  4. IV

    Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.

  5. V

    Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.

  6. VI

    Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.

  7. VII

    Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.

  8. VIII

    Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,

  9. IX

    et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.

  10. X

    Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ?

  11. XI

    sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.

  12. XII

    Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.

  13. XIII

    Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me.

  14. XIV

    Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.

  15. XV

    Et huic concordant verba prophetarum : sicut scriptum est :

  16. XVI

    Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit : et diruta ejus reædificabo, et erigam illud :

  17. XVII

    ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.

  18. XVIII

    Notum a sæculo est Domino opus suum.

  19. XIX

    Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,

  20. XX

    sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.

  21. XXI

    Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.

  22. XXII

    Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba : Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus :

  23. XXIII

    scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem.

  24. XXIV

    Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,

  25. XXV

    placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,

  26. XXVI

    hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.

  27. XXVII

    Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.

  28. XXVIII

    Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria :

  29. XXIX

    ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione : a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.

  30. XXX

    Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam.

  31. XXXI

    Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.

  32. XXXII

    Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.

  33. XXXIII

    Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos.

  34. XXXIV

    Visum est autem Silæ ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem.

  35. XXXV

    Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.

  36. XXXVI

    Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.

  37. XXXVII

    Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.

  38. XXXVIII

    Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.

  39. XXXIX

    Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.

  40. XL

    Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.

  41. XLI

    Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.