Nehemiæ
Caput XII
- I
Hi sunt autem sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue : Saraia, Jeremias, Esdras,
- II
Amaria, Melluch, Hattus,
- III
Sebenias, Rheum, Merimuth,
- IV
Addo, Genthon, Abia,
- V
Miamin, Madia, Belga,
- VI
Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,
- VII
Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue.
- VIII
Porro Levitæ, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum :
- IX
et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo.
- X
Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada,
- XI
et Jojada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa.
- XII
In diebus autem Joacim erant sacerdotes et principes familiarum : Saraiæ, Maraia : Jeremiæ, Hanania :
- XIII
Esdræ, Mosollam : Amariæ, Johanan :
- XIV
Milicho, Jonathan : Sebeniæ, Joseph :
- XV
Haram, Edna : Maraioth, Helci :
- XVI
Adaiæ, Zacharia : Genthon, Mosollam :
- XVII
Abiæ, Zechri : Miamin et Moadiæ, Phelti :
- XVIII
Belgæ, Sammua : Semaiæ, Jonathan :
- XIX
Jojarib, Mathanai : Jodaiæ, Azzi :
- XX
Sellai, Celai : Amoc, Heber :
- XXI
Helciæ, Hasebia : Idaiæ, Nathanaël.
- XXII
Levitæ in diebus Eliasib, et Jojada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persæ.
- XXIII
Filii Levi principes familiarum, scripti in libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib.
- XXIV
Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel : et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David viri Dei, et observarent æque per ordinem.
- XXV
Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas.
- XXVI
Hi in diebus Joacim filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemiæ ducis, et Esdræ sacerdotis scribæque.
- XXVII
In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis.
- XXVIII
Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et de villis Nethuphathi,
- XXIX
et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth : quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem.
- XXX
Et mundati sunt sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum.
- XXXI
Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii.
- XXXII
Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda,
- XXXIII
et Azarias, Esdras, et Mosollam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias.
- XXXIV
Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semeiæ, filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur, filius Asaph,
- XXXV
et fratres ejus Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanaël, et Judas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei : et Esdras scriba ante eos in porta fontis.
- XXXVI
Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam aquarum ad orientem.
- XXXVII
Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum,
- XXXVIII
et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis : et steterunt in porta custodiæ,
- XXXIX
steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum.
- XL
Et sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioënai, Zacharia, Hanania in tubis,
- XLI
et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia præpositus :
- XLII
et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt : Deus enim lætificaverat eos lætitia magna : sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul.
- XLIII
Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas : quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus.
- XLIV
Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta præceptum David, et Salomonis filii ejus,
- XLV
quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo.
- XLVI
Et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiæ, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filios Aaron.