Thobis
Caput I
- I
Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet)
- II
cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,
- III
ita ut omnia quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret.
- IV
Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere.
- V
Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam fecerat rex Israël, hic solus fugiebat consortia omnium.
- VI
Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens,
- VII
ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem.
- VIII
Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat.
- IX
Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei :
- X
quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.
- XI
Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua
- XII
(cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum.
- XIII
Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis,
- XIV
et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset.
- XV
Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.
- XVI
Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti :
- XVII
et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti.
- XVIII
Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo,
- XIX
Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis :
- XX
esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat.
- XXI
Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum.
- XXII
At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus.
- XXIII
Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum.
- XXIV
Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius,
- XXV
et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei.