Nehemiæ
Caput XI
- I
Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
- II
Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.
- III
Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis.
- IV
Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin : de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel : de filiis Phares,
- V
Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariæ, filius Silonitis :
- VI
omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
- VII
Hi sunt autem filii Benjamin : Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
- VIII
et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo,
- IX
et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus.
- X
Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin,
- XI
Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,
- XII
et fratres eorum facientes opera templi : octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ,
- XIII
et fratres ejus principes patrum : ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,
- XIV
et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium.
- XV
Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,
- XVI
et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
- XVII
Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun :
- XVIII
omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.
- XIX
Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia : centum septuaginta duo.
- XX
Et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua.
- XXI
Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinæis.
- XXII
Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
- XXIII
Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,
- XXIV
et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi,
- XXV
et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus : et in Dibon, et in filiabus ejus : et in Cabseel, et in viculis ejus :
- XXVI
et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth,
- XXVII
et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus,
- XXVIII
et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus,
- XXIX
et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth,
- XXX
Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
- XXXI
Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus
- XXXII
Anathoth, Nob, Anania,
- XXXIII
Asor, Rama, Gethaim,
- XXXIV
Hadid, Seboim, et Neballat, Lod,
- XXXV
et Ono valle artificum.
- XXXVI
Et de Levitis portiones Judæ et Benjamin.