I ad Timotheum
Caput V
- I
Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres :
- II
anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate :
- III
viduas honora, quæ vere viduæ sunt.
- IV
Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.
- V
Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
- VI
Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.
- VII
Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.
- VIII
Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
- IX
Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,
- X
in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
- XI
Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt :
- XII
habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ;
- XIII
simul autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.
- XIV
Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
- XV
Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.
- XVI
Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.
- XVII
Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina.
- XVIII
Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua.
- XIX
Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
- XX
Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant.
- XXI
Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
- XXII
Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
- XXIII
Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
- XXIV
Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur.
- XXV
Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.