I ad Timotheum
Caput IV
- I
Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,
- II
in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
- III
prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
- IV
Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur :
- V
sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.
- VI
Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
- VII
Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem.
- VIII
Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.
- IX
Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.
- X
In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.
- XI
Præcipe hæc, et doce.
- XII
Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
- XIII
Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.
- XIV
Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
- XV
Hæc meditare, in his esto : ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
- XVI
Attende tibi, et doctrinæ : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.