1 Paralipomenon
Chapter 10
- 1
Philisthiim autem pugnabant contra Israël, fugeruntque viri Israël Palæsthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboë.
- 2
Cumque appropinquassent Philisthæi, persequentes Saul et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.
- 3
Et aggravatum est prælium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis.
- 4
Et dixit Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus : arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.
- 5
Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.
- 6
Interiit ergo Saul : et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit.
- 7
Quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus, fugerunt : et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt : veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis.
- 8
Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia cæsorum, invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelboë.
- 9
Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis :
- 10
arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.
- 11
Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quæ Philisthiim fecerant super Saul,
- 12
consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus : attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus.
- 13
Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud : sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
- 14
nec speraverit in Domino : propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai.