I Paralipomenon
Caput XI
- I
Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.
- II
Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël : tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.
- III
Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino : unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.
- IV
Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem : hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.
- V
Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David,
- VI
dixitque : Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps.
- VII
Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.
- VIII
Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum ; Joab autem reliqua urbis exstruxit.
- IX
Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
- X
Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël.
- XI
Et iste numerus robustorum David : Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta : iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.
- XII
Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes.
- XIII
Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium : et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
- XIV
Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum : cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
- XV
Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.
- XVI
Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
- XVII
Desideravit igitur David, et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta !
- XVIII
Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
- XIX
dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam : quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere : hæc fecerunt tres robustissimi.
- XX
Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
- XXI
et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum : verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
- XXII
Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel : ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
- XXIII
Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium : descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.
- XXIV
Hæc fecit Banaias filius Jojadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus,
- XXV
inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat : posuit autem eum David ad auriculam suam.
- XXVI
Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem,
- XXVII
Sammoth Arorites, Helles Pharonites,
- XXVIII
Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
- XXIX
Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,
- XXX
Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
- XXXI
Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites,
- XXXII
Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.
- XXXIII
Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites,
- XXXIV
Ahiam filius Sachar Ararites,
- XXXV
Eliphal filius Ur,
- XXXVI
Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,
- XXXVII
Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai,
- XXXVIII
Joël frater Nathan, Mibahar filius Agarai,
- XXXIX
Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,
- XL
Ira Jethræus, Gareb Jethræus,
- XLI
Urias Hethæus, Zabad filius Oholi,
- XLII
Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta :
- XLIII
Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites,
- XLIV
Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii Hotham Arorites,
- XLV
Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites,
- XLVI
Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elnaëm, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia.