1 Paralipomenon
Chapter 9
- 1
Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda : translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
- 2
Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis : Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi.
- 3
Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
- 4
Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda.
- 5
Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii ejus.
- 6
De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.
- 7
Porro de filiis Benjamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana,
- 8
et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ,
- 9
et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.
- 10
De sacerdotibus autem : Jedaia, Jojarib, et Jachin :
- 11
Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.
- 12
Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.
- 13
Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
- 14
De Levitis autem : Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.
- 15
Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph :
- 16
et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun : et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.
- 17
Janitores autem : Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam : et frater eorum Sellum princeps,
- 18
usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.
- 19
Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi : et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
- 20
Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino.
- 21
Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii.
- 22
Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim : et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua,
- 23
tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis.
- 24
Per quatuor ventos erant ostiarii : id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum.
- 25
Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
- 26
His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini.
- 27
Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
- 28
De horum genere erant et super vasa ministerii : ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.
- 29
De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.
- 30
Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
- 31
Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur.
- 32
Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent.
- 33
Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.
- 34
Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem.
- 35
In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha.
- 36
Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
- 37
Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
- 38
Porro Macelloth genuit Samaan : isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
- 39
Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
- 40
Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.
- 41
Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
- 42
Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa.
- 43
Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel.
- 44
Porro Asel sex filios habuit, his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan : hi sunt filii Asel.