I Maccabæorum

Caput V

  1. I

    Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde :

  2. II

    et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœperunt occidere de populo, et persequi.

  3. III

    Et debellabat Judas filios Esau in Idumæa, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israëlitas : et percussit eos plaga magna.

  4. IV

    Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via.

  5. V

    Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant.

  6. VI

    Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum :

  7. VII

    et commisit cum eis prælia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos :

  8. VIII

    et cepit Gazer civitatem et filias ejus, et reversus est in Judæam.

  9. IX

    Et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israëlitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos : et fugerunt in Datheman munitionem.

  10. X

    Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes : Congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant,

  11. XI

    et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus : et Timotheus est dux exercitus eorum.

  12. XII

    Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis.

  13. XIII

    Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt : et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros.

  14. XIV

    Et adhuc epistolæ legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilæa conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba hæc :

  15. XV

    dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone : et repleta est omnis Galilæa alienigenis, ut nos consumant.

  16. XVI

    Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis.

  17. XVII

    Dixitque Judas Simoni fratri suo : Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæa : ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim.

  18. XVIII

    Et reliquit Josephum filium Zachariæ, et Azariam, duces populi, cum residuo exercitu in Judæa ad custodiam :

  19. XIX

    et præcepit illis, dicens : Præestote populo huic : et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur.

  20. XX

    Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galilæam : Judæ autem octo millia in Galaaditim.

  21. XXI

    Et abiit Simon in Galilæam, et commisit prælia multa cum gentibus : et contritæ sunt gentes a facie ejus, et persecutus est eos usque ad portam

  22. XXII

    Ptolemaidis : et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum. Et accepit spolia eorum,

  23. XXIII

    et assumpsit eos qui erant in Galilæa et in Arbatis, cum uxoribus, et natis, et omnibus quæ erant illis, et adduxit in Judæam cum lætitia magna.

  24. XXIV

    Et Judas Machabæus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum.

  25. XXV

    Et occurrerunt eis Nabuthæi, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia quæ acciderant fratribus eorum in Galaaditide,

  26. XXVI

    et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim : hæ omnes civitates munitæ et magnæ.

  27. XXVII

    Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die.

  28. XXVIII

    Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem : et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni.

  29. XXIX

    Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem.

  30. XXX

    Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos.

  31. XXXI

    Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascendit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitate :

  32. XXXII

    et dixit exercitui suo : Pugnate hodie pro fratribus vestris.

  33. XXXIII

    Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione.

  34. XXXIV

    Et cognoverunt castra Timothei quia Machabæus est, et refugerunt a facie ejus : et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum.

  35. XXXV

    Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam : et occidit omnem masculum ejus, et sumpsit spolia ejus, et succendit eam igni.

  36. XXXVI

    Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis.

  37. XXXVII

    Post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem.

  38. XXXVIII

    Et misit Judas speculari exercitum : et renuntiaverunt ei, dicentes : Quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis :

  39. XXXIX

    et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Judas obviam illis.

  40. XL

    Et ait Timotheus principibus exercitus sui : Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquæ : si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos ;

  41. XLI

    si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum.

  42. XLII

    Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens : Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in prælium.

  43. XLIII

    Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim.

  44. XLIV

    Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso : et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Judæ.

  45. XLV

    Et congregavit Judas universos Israëlitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde, ut venirent in terram Juda.

  46. XLVI

    Et venerunt usque Ephron : et hæc civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.

  47. XLVII

    Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus : et misit ad eos Judas verbis pacificis,

  48. XLVIII

    dicens : Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram : et nemo vobis nocebit, tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire.

  49. XLIX

    Et præcepit Judas prædicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco :

  50. L

    et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus :

  51. LI

    et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia ejus : et transivit per totam civitatem super interfectos.

  52. LII

    Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan.

  53. LIII

    Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda :

  54. LIV

    et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.

  55. LV

    Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilæa contra faciem Ptolemaidis,

  56. LVI

    audivit Josephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt,

  57. LVII

    et dixit : Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt.

  58. LVIII

    Et præcepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam.

  59. LIX

    Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis in pugnam.

  60. LX

    Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judææ : et ceciderunt illo die de populo Israël ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo :

  61. LXI

    quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos.

  62. LXII

    Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israël.

  63. LXIII

    Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum.

  64. LXIV

    Et convenerunt ad eos fausta acclamantes.

  65. LXV

    Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus : et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu.

  66. LXVI

    Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam.

  67. LXVII

    In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in prælium.

  68. LXVIII

    Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni : et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Juda.