I Maccabæorum
Caput IV
- I
Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos : et moverunt castra nocte,
- II
ut applicarent ad castra Judæorum, et percuterent eos subito : et filii, qui erant ex arce, erant illis duces.
- III
Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum :
- IV
adhuc enim dispersus erat exercitus a castris.
- V
Et venit Gorgias in castra Judæ noctu, et neminem invenit : et quærebat eos in montibus, quoniam dixit : Fugiunt hi a nobis.
- VI
Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant :
- VII
et viderunt castra gentium valida, et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad prælium.
- VIII
Et ait Judas viris, qui secum erant : Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis.
- IX
Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo.
- X
Et nunc clamemus in cælum : et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie :
- XI
et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël.
- XII
Et elevaverunt alienigenæ oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso.
- XIII
Et exierunt de castris in prælium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda.
- XIV
Et congressi sunt : et contritæ sunt gentes, et fugerunt in campum.
- XV
Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ : et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum.
- XVI
Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum.
- XVII
Dixitque ad populum : Non concupiscatis spolia : quia bellum contra nos est,
- XVIII
et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte : sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi.
- XIX
Et adhuc loquente Juda hæc, ecce apparuit pars quædam prospiciens de monte.
- XX
Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra : fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est.
- XXI
Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium.
- XXII
Et fugerunt omnes in campum alienigenarum :
- XXIII
et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas.
- XXIV
Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in cælum, quoniam bonus est, quoniam in sæculum misericordia ejus.
- XXV
Et facta est salus magna in Israël in die illa.
- XXVI
Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant.
- XXVII
Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat : quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex.
- XXVIII
Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos.
- XXIX
Et venerunt in Judæam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris.
- XXX
Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit : Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus.
- XXXI
Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus.
- XXXII
Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua.
- XXXIII
Dejice illos gladio diligentium te : et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis.
- XXXIV
Et commiserunt prælium : et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum.
- XXXV
Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam.
- XXXVI
Dixit autem Judas, et fratres ejus : Ecce contriti sunt inimici nostri : ascendamus nunc mundare sancta, et renovare.
- XXXVII
Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.
- XXXVIII
Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta.
- XXXIX
Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum,
- XL
et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in cælum.
- XLI
Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta.
- XLII
Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei :
- XLIII
et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.
- XLIV
Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret.
- XLV
Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud : ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud.
- XLVI
Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis.
- XLVII
Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius :
- XLVIII
et ædificaverunt sancta, et quæ intra domum erant intrinsecus : et ædem, et atria sanctificaverunt.
- XLIX
Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum.
- L
Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quæ super candelabrum erant, et lucebant in templo.
- LI
Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quæ fecerant.
- LII
Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni :
- LIII
et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt.
- LIV
Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis.
- LV
Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in cælum eum, qui prosperavit eis.
- LVI
Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum lætitia, et sacrificium salutaris et laudis.
- LVII
Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas.
- LVIII
Et facta est lætitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium.
- LIX
Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio.
- LX
Et ædificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt.
- LXI
Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumææ.