1 Corinthians

Chapter 8

  1. 1

    De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat.

  2. 2

    Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.

  3. 3

    Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.

  4. 4

    De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.

  5. 5

    Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi) :

  6. 6

    nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.

  7. 7

    Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant : et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.

  8. 8

    Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus : neque si non manducaverimus, deficiemus.

  9. 9

    Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis.

  10. 10

    Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem : nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta ?

  11. 11

    Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est ?

  12. 12

    Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.

  13. 13

    Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.