I ad Corinthios
Caput VII
- I
De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere :
- II
propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat.
- III
Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro.
- IV
Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
- V
Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
- VI
Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
- VII
Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic.
- VIII
Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.
- IX
Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
- X
Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere :
- XI
quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
- XII
Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
- XIII
Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum :
- XIV
sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
- XV
Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.
- XVI
Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?
- XVII
Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.
- XVIII
Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur.
- XIX
Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei.
- XX
Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
- XXI
Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere.
- XXII
Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
- XXIII
Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum.
- XXIV
Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.
- XXV
De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
- XXVI
Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.
- XXVII
Alligatus es uxori ? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quærere uxorem.
- XXVIII
Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.
- XXIX
Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint :
- XXX
et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes :
- XXXI
et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : præterit enim figura hujus mundi.
- XXXII
Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo.
- XXXIII
Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.
- XXXIV
Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.
- XXXV
Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.
- XXXVI
Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat.
- XXXVII
Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.
- XXXVIII
Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et qui non jungit, melius facit.
- XXXIX
Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino.
- XL
Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.