1 Corinthians
Chapter 9
- 1
Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ?
- 2
Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
- 3
Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est :
- 4
Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?
- 5
numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ?
- 6
aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ?
- 7
Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ?
- 8
Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ?
- 9
Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ?
- 10
an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
- 11
Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?
- 12
Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.
- 13
Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ?
- 14
Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
- 15
Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.
- 16
Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero.
- 17
Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
- 18
Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
- 19
Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
- 20
Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer :
- 21
iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.
- 22
Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
- 23
Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar.
- 24
Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis.
- 25
Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam.
- 26
Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans :
- 27
sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.