1 Corinthians

Chapter 2

  1. 1

    Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi.

  2. 2

    Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.

  3. 3

    Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos :

  4. 4

    et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis :

  5. 5

    ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.

  6. 6

    Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur :

  7. 7

    sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram,

  8. 8

    quam nemo principum hujus sæculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.

  9. 9

    Sed sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum :

  10. 10

    nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

  11. 11

    Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.

  12. 12

    Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis :

  13. 13

    quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.

  14. 14

    Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere : quia spiritualiter examinatur.

  15. 15

    Spiritualis autem judicat omnia : et ipse a nemine judicatur.

  16. 16

    Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum ? nos autem sensum Christi habemus.