I ad Corinthios
Caput III
- I
Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,
- II
lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis.
- III
Cum enim sit inter vos zelus, et contentio : nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ?
- IV
Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis ? Quid igitur est Apollo ? quid vero Paulus ?
- V
ministri ejus, cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.
- VI
Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus incrementum dedit.
- VII
Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.
- VIII
Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
- IX
Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.
- X
Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui : alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.
- XI
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
- XII
Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,
- XIII
uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.
- XIV
Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet.
- XV
Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
- XVI
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ?
- XVII
Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
- XVIII
Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.
- XIX
Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in astutia eorum.
- XX
Et iterum : Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt.
- XXI
Nemo itaque glorietur in hominibus.
- XXII
Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura : omnia enim vestra sunt :
- XXIII
vos autem Christi : Christus autem Dei.