I ad Corinthios

Caput XV

  1. I

    Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,

  2. II

    per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.

  3. III

    Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :

  4. IV

    et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :

  5. V

    et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :

  6. VI

    deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :

  7. VII

    deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :

  8. VIII

    novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.

  9. IX

    Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.

  10. X

    Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :

  11. XI

    sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.

  12. XII

    Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?

  13. XIII

    Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.

  14. XIV

    Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :

  15. XV

    invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.

  16. XVI

    Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.

  17. XVII

    Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.

  18. XVIII

    Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.

  19. XIX

    Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.

  20. XX

    Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,

  21. XXI

    quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.

  22. XXII

    Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.

  23. XXIII

    Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.

  24. XXIV

    Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.

  25. XXV

    Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.

  26. XXVI

    Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :

  27. XXVII

    Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.

  28. XXVIII

    Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.

  29. XXIX

    Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?

  30. XXX

    ut quid et nos periclitamur omni hora ?

  31. XXXI

    Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.

  32. XXXII

    Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.

  33. XXXIII

    Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.

  34. XXXIV

    Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.

  35. XXXV

    Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?

  36. XXXVI

    Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :

  37. XXXVII

    et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.

  38. XXXVIII

    Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.

  39. XXXIX

    Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.

  40. XL

    Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.

  41. XLI

    Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :

  42. XLII

    sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.

  43. XLIII

    Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :

  44. XLIV

    seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :

  45. XLV

    Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.

  46. XLVI

    Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.

  47. XLVII

    Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.

  48. XLVIII

    Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.

  49. XLIX

    Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.

  50. L

    Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.

  51. LI

    Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.

  52. LII

    In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.

  53. LIII

    Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.

  54. LIV

    Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.

  55. LV

    Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?

  56. LVI

    Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.

  57. LVII

    Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.

  58. LVIII

    Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.