I ad Corinthios

Caput XIV

  1. I

    Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia : magis autem ut prophetetis.

  2. II

    Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.

  3. III

    Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.

  4. IV

    Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat : qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.

  5. V

    Volo autem omnes vos loqui linguis : magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat.

  6. VI

    Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens : quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ?

  7. VII

    Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur ?

  8. VIII

    Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum ?

  9. IX

    Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis : quomodo scietur id quod dicitur ? eritis enim in aëra loquentes.

  10. X

    Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo : et nihil sine voce est.

  11. XI

    Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus.

  12. XII

    Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.

  13. XIII

    Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.

  14. XIV

    Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.

  15. XV

    Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.

  16. XVI

    Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet : Amen, super tuam benedictionem ? quoniam quid dicas, nescit.

  17. XVII

    Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.

  18. XVIII

    Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.

  19. XIX

    Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam : quam decem millia verborum in lingua.

  20. XX

    Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote.

  21. XXI

    In lege scriptum est : Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic : et nec sic exaudient me, dicit Dominus.

  22. XXII

    Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus : prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.

  23. XXIII

    Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles : nonne dicent quod insanitis ?

  24. XXIV

    Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus :

  25. XXV

    occulta cordis ejus manifesta fiunt : et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.

  26. XXVI

    Quid ergo est, fratres ? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet : omnia ad ædificationem fiant.

  27. XXVII

    Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur.

  28. XXVIII

    Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia : sibi autem loquatur, et Deo.

  29. XXIX

    Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.

  30. XXX

    Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.

  31. XXXI

    Potestis enim omnes per singulos prophetare : ut omnes discant, et omnes exhortentur :

  32. XXXII

    et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.

  33. XXXIII

    Non enim est dissensionis Deus, sed pacis : sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.

  34. XXXIV

    Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.

  35. XXXV

    Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.

  36. XXXVI

    An a vobis verbum Dei processit ? aut in vos solos pervenit ?

  37. XXXVII

    Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.

  38. XXXVIII

    Si quis autem ignorat, ignorabitur.

  39. XXXIX

    Itaque fratres æmulamini prophetare : et loqui linguis nolite prohibere.

  40. XL

    Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.