1 Corinthians
Chapter 13
- 1
Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
- 2
Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
- 3
Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
- 4
Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
- 5
non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
- 6
non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :
- 7
omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
- 8
Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
- 9
Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
- 10
Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
- 11
Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
- 12
Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
- 13
Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas.