ad Romanos
Caput XVI
- I
Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris :
- II
ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
- III
Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu
- IV
(qui pro anima mea suas cervices supposuerunt : quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium),
- V
et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo.
- VI
Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis.
- VII
Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos : qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.
- VIII
Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.
- IX
Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum.
- X
Salutate Apellen probum in Christo.
- XI
Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in Domino.
- XII
Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino.
- XIII
Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.
- XIV
Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.
- XV
Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.
- XVI
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.
- XVII
Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.
- XVIII
Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
- XIX
Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
- XX
Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
- XXI
Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.
- XXII
Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.
- XXIII
Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater.
- XXIV
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
- XXV
Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti
- XXVI
(quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti,
- XXVII
soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.