Sapientiæ
Caput IX
- I
Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo,
- II
et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est,
- III
ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet :
- IV
da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis :
- V
quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ ; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum.
- VI
Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
- VII
Tu elegisti me regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum et filiarum :
- VIII
et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare : similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio.
- IX
Et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis.
- X
Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te :
- XI
scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia.
- XII
Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei.
- XIII
Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ? aut quis poterit cogitare quid velit Deus ?
- XIV
Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ ;
- XV
corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
- XVI
Et difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore : quæ autem in cælis sunt, quis investigabit ?
- XVII
Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis,
- XVIII
et sic correctæ sint semitæ eorum qui sunt in terris, et quæ tibi placent didicerint homines ?
- XIX
Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio.