Sapientiæ
Caput VII
- I
Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est : et in ventre matris figuratus sum caro ;
- II
decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine : ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.
- III
Et ego natus accepi communem aërem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
- IV
In involumentis nutritus sum, et curis magnis :
- V
nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
- VI
Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.
- VII
Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ :
- VIII
et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
- IX
Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.
- X
Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius.
- XI
Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius ;
- XII
et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
- XIII
Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.
- XIV
Infinitus enim thesaurus est hominibus ; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati.
- XV
Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur : quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator.
- XVI
In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
- XVII
Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
- XVIII
initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,
- XIX
anni cursus, et stellarum dispositiones,
- XX
naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum.
- XXI
Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici : omnium enim artifex docuit me sapientia.
- XXII
Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,
- XXIII
humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis.
- XXIV
Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia : attingit autem ubique propter suam munditiam.
- XXV
Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit :
- XXVI
candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.
- XXVII
Et cum sit una, omnia potest ; et in se permanens omnia innovat : et per nationes in animas sanctas se transfert ; amicos Dei et prophetas constituit.
- XXVIII
Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
- XXIX
Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior.
- XXX
Illi enim succedit nox ; sapientiam autem non vincit malitia.