Sapientiæ
Caput XVII
- I
Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua : propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt.
- II
Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ, vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt.
- III
Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati.
- IV
Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant.
- V
Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam.
- VI
Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus ; et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur.
- VII
Et magicæ artis appositi erant derisus, et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia.
- VIII
Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant.
- IX
Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.
- X
Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis : semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia :
- XI
nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.
- XII
Et dum ab intus minor est exspectatio, majorem computat inscientiam ejus causæ, de qua tormentum præstat.
- XIII
Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes,
- XIV
aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ deficiebant traductione : subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat.
- XV
Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.
- XVI
Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius præoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem ;
- XVII
una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium,
- XVIII
aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo : deficientes faciebant illos præ timore.
- XIX
Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur.
- XX
Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat : ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.