Sapientiæ
Caput XIV
- I
Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.
- II
Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua.
- III
Tua autem, Pater, providentia gubernat : quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam,
- IV
ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare.
- V
Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt.
- VI
Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata.
- VII
Benedictum est enim lignum per quod fit justitia ;
- VIII
per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud : quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.
- IX
Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus ;
- X
etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur.
- XI
Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.
- XII
Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitæ est :
- XIII
neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
- XIV
Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus.
- XV
Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem ; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
- XVI
Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
- XVII
Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine.
- XVIII
Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.
- XIX
Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret.
- XX
Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt.
- XXI
Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio, quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
- XXII
Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
- XXIII
Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniæ plenas vigilias habentes,
- XXIV
neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt : sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat,
- XXV
et omnia commista sunt : sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum,
- XXVI
Dei immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio mœchiæ et impudicitiæ.
- XXVII
Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium et finis.
- XXVIII
Aut enim dum lætantur insaniunt, aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito.
- XXIX
Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant.
- XXX
Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam.
- XXXI
Non enim juratorum virtus, sed peccantium pœna, perambulat semper injustorum prævaricationem.