Sapientiæ
Caput XII
- I
O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus !
- II
Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine.
- III
Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti,
- IV
quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia injusta,
- V
et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,
- VI
et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum :
- VII
ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium carior est terra.
- VIII
Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.
- IX
Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare :
- X
sed partibus judicans, dabas locum pœnitentiæ, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
- XI
Semen enim erat maledictum ab initio ; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
- XII
Quis enim dicet tibi : Quid fecisti ? aut quis stabit contra judicium tuum ? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum ? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti ?
- XIII
Non enim est alius deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.
- XIV
Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti.
- XV
Cum ergo sis justus, juste omnia disponis ; ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute.
- XVI
Virtus enim tua justitiæ initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis.
- XVII
Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis.
- XVIII
Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos : subest enim tibi, cum volueris posse.
- XIX
Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum ; et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ.
- XX
Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia :
- XXI
cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum !
- XXII
Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.
- XXIII
Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta.
- XXIV
Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes.
- XXV
Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti.
- XXVI
Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt.
- XXVII
In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt ; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.