ad Romanos
Caput XIV
- I
Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.
- II
Alius enim credit se manducare omnia : qui autem infirmus est, olus manducet.
- III
Is qui manducat, non manducantem non spernat : et qui non manducat, manducantem non judicet : Deus enim illum assumpsit.
- IV
Tu quis es, qui judicas alienum servum ? domino suo stat, aut cadit : stabit autem : potens est enim Deus statuere illum.
- V
Nam alius judicat diem inter diem : alius autem judicat omnem diem : unusquisque in suo sensu abundet.
- VI
Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat : gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.
- VII
Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.
- VIII
Sive enim vivimus, Domino vivimus : sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
- IX
In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit : ut et mortuorum et vivorum dominetur.
- X
Tu autem quid judicas fratrem tuum ? aut tu quare spernis fratrem tuum ? omnes enim stabimus ante tribunal Christi.
- XI
Scriptum est enim : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu : et omnis lingua confitebitur Deo.
- XII
Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
- XIII
Non ergo amplius invicem judicemus : sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
- XIV
Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est.
- XV
Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.
- XVI
Non ergo blasphemetur bonum nostrum.
- XVII
Non est enim regnum Dei esca et potus : sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto :
- XVIII
qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.
- XIX
Itaque quæ pacis sunt, sectemur : et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.
- XX
Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda : sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
- XXI
Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.
- XXII
Tu fidem habes ? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat.
- XXIII
Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est : quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.