Psalmorum

Psalmus LXXXVIII

  1. I

    Intellectus Ethan Ezrahitæ.

  2. II

    Misericordias Domini in æternum cantabo ; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.

  3. III

    Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ; præparabitur veritas tua in eis.

  4. IV

    Disposui testamentum electis meis ; juravi David servo meo :

  5. V

    Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.

  6. VI

    Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.

  7. VII

    Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ; similis erit Deo in filiis Dei ?

  8. VIII

    Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.

  9. IX

    Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.

  10. X

    Tu dominaris potestati maris ; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.

  11. XI

    Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.

  12. XII

    Tui sunt cæli, et tua est terra : orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;

  13. XIII

    aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :

  14. XIV

    tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :

  15. XV

    justitia et judicium præparatio sedis tuæ : misericordia et veritas præcedent faciem tuam.

  16. XVI

    Beatus populus qui scit jubilationem : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,

  17. XVII

    et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.

  18. XVIII

    Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.

  19. XIX

    Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri.

  20. XX

    Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.

  21. XXI

    Inveni David, servum meum ; oleo sancto meo unxi eum.

  22. XXII

    Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.

  23. XXIII

    Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.

  24. XXIV

    Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.

  25. XXV

    Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.

  26. XXVI

    Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.

  27. XXVII

    Ipse invocabit me : Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ.

  28. XXVIII

    Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ.

  29. XXIX

    In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.

  30. XXX

    Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli.

  31. XXXI

    Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint ;

  32. XXXII

    si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint :

  33. XXXIII

    visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum ;

  34. XXXIV

    misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,

  35. XXXV

    neque profanabo testamentum meum : et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.

  36. XXXVI

    Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :

  37. XXXVII

    semen ejus in æternum manebit.

  38. XXXVIII

    Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.

  39. XXXIX

    Tu vero repulisti et despexisti ; distulisti christum tuum.

  40. XL

    Evertisti testamentum servi tui ; profanasti in terra sanctuarium ejus.

  41. XLI

    Destruxisti omnes sepes ejus ; posuisti firmamentum ejus formidinem.

  42. XLII

    Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ; factus est opprobrium vicinis suis.

  43. XLIII

    Exaltasti dexteram deprimentium eum ; lætificasti omnes inimicos ejus.

  44. XLIV

    Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.

  45. XLV

    Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.

  46. XLVI

    Minorasti dies temporis ejus ; perfudisti eum confusione.

  47. XLVII

    Usquequo, Domine, avertis in finem ? exardescet sicut ignis ira tua ?

  48. XLVIII

    Memorare quæ mea substantia : numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?

  49. XLIX

    Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu inferi ?

  50. L

    Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua ?

  51. LI

    Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium :

  52. LII

    quod exprobraverunt inimici tui, Domine ; quod exprobraverunt commutationem christi tui.

  53. LIII

    Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.