Psalmorum

Psalmus LXXIV

  1. I

    In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.

  2. II

    Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.

  3. III

    Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.

  4. IV

    Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus.

  5. V

    Dixi iniquis : Nolite inique agere : et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :

  6. VI

    nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

  7. VII

    Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus :

  8. VIII

    quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat :

  9. IX

    quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen fæx ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terræ.

  10. X

    Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob :

  11. XI

    et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.