Psalmorum
Psalmus LXXII
- I
Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde !
- II
Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei :
- III
quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
- IV
Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
- V
In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
- VI
Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua.
- VII
Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ; transierunt in affectum cordis.
- VIII
Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ; iniquitatem in excelso locuti sunt.
- IX
Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.
- X
Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.
- XI
Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso ?
- XII
Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias.
- XIII
Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,
- XIV
et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
- XV
Si dicebam : Narrabo sic ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
- XVI
Existimabam ut cognoscerem hoc ; labor est ante me :
- XVII
donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.
- XVIII
Verumtamen propter dolos posuisti eis ; dejecisti eos dum allevarentur.
- XIX
Quomodo facti sunt in desolationem ? subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.
- XX
Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
- XXI
Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt ;
- XXII
et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :
- XXIII
ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
- XXIV
Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
- XXV
Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ?
- XXVI
Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
- XXVII
Quia ecce qui elongant se a te peribunt ; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
- XXVIII
Mihi autem adhærere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam : ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.