Psalmorum
Psalmus XLIX
- I
Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
- II
Ex Sion species decoris ejus :
- III
Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida.
- IV
Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.
- V
Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
- VI
Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
- VII
Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi : Deus, Deus tuus ego sum.
- VIII
Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
- IX
Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos :
- X
quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.
- XI
Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.
- XII
Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.
- XIII
Numquid manducabo carnes taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ?
- XIV
Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
- XV
Et invoca me in die tribulationis : eruam te, et honorificabis me.
- XVI
Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ?
- XVII
Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
- XVIII
Si videbas furem, currebas cum eo ; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
- XIX
Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
- XX
Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.
- XXI
Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis : arguam te, et statuam contra faciem tuam.
- XXII
Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
- XXIII
Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.