Psalmorum
Psalmus CIV
- I
Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus.
- II
Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus.
- III
Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum.
- IV
Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper.
- V
Mementote mirabilium ejus quæ fecit ; prodigia ejus, et judicia oris ejus :
- VI
semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus.
- VII
Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.
- VIII
Memor fuit in sæculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes :
- IX
quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac :
- X
et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,
- XI
dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :
- XII
cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.
- XIII
Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
- XIV
Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges.
- XV
Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
- XVI
Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.
- XVII
Misit ante eos virum : in servum venundatus est, Joseph.
- XVIII
Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus :
- XIX
donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.
- XX
Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum.
- XXI
Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ :
- XXII
ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
- XXIII
Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.
- XXIV
Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
- XXV
Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
- XXVI
Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum.
- XXVII
Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
- XXVIII
Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos.
- XXIX
Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
- XXX
Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
- XXXI
Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.
- XXXII
Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra ipsorum.
- XXXIII
Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
- XXXIV
Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus :
- XXXV
et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.
- XXXVI
Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
- XXXVII
Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.
- XXXVIII
Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
- XXXIX
Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
- XL
Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.
- XLI
Dirupit petram, et fluxerunt aquæ : abierunt in sicco flumina.
- XLII
Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
- XLIII
Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.
- XLIV
Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt :
- XLV
ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.