Osee
Caput XIV
- I
Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !
- II
Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.
- III
Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
- IV
Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.
- V
Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis.
- VI
Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.
- VII
Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.
- VIII
Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.
- IX
Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.
- X
Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis.