Osee

Chapter 13

  1. 1

    Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

  2. 2

    Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

  3. 3

    Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

  4. 4

    Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

  5. 5

    Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

  6. 6

    Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

  7. 7

    Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

  8. 8

    Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

  9. 9

    Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

  10. 10

    Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

  11. 11

    Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

  12. 12

    Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

  13. 13

    Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

  14. 14

    De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

  15. 15

    Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.