Matthæum
Caput XVIII
- I
In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno cælorum ?
- II
Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,
- III
et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.
- IV
Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum.
- V
Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit :
- VI
qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
- VII
Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala : verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit.
- VIII
Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.
- IX
Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te : bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
- X
Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.
- XI
Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
- XII
Quid vobis videtur ? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis : nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit ?
- XIII
Et si contigerit ut inveniat eam : amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt.
- XIV
Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.
- XV
Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum : si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
- XVI
Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
- XVII
Quod si non audierit eos : dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
- XVIII
Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo : et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo.
- XIX
Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.
- XX
Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
- XXI
Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ?
- XXII
Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies.
- XXIII
Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
- XXIV
Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
- XXV
Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.
- XXVI
Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
- XXVII
Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.
- XXVIII
Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes.
- XXIX
Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
- XXX
Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.
- XXXI
Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.
- XXXII
Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me :
- XXXIII
nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ?
- XXXIV
Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
- XXXV
Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.