Marcum
Caput XIV
- I
Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
- II
Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
- III
Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus.
- IV
Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ?
- V
poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
- VI
Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me :
- VII
semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis.
- VIII
Quod habuit hæc, fecit : prævenit ungere corpus meum in sepulturam.
- IX
Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.
- X
Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
- XI
Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.
- XII
Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ?
- XIII
Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum,
- XIV
et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ?
- XV
Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum : et illic parate nobis.
- XVI
Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
- XVII
Vespere autem facto, venit cum duodecim.
- XVIII
Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
- XIX
At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?
- XX
Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
- XXI
Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
- XXII
Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.
- XXIII
Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes.
- XXIV
Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
- XXV
Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
- XXVI
Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.
- XXVII
Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
- XXVIII
Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
- XXIX
Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.
- XXX
Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
- XXXI
At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.
- XXXII
Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.
- XXXIII
Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere.
- XXXIV
Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.
- XXXV
Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.
- XXXVI
Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.
- XXXVII
Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ?
- XXXVIII
vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
- XXXIX
Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.
- XL
Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.
- XLI
Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
- XLII
Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.
- XLIII
Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.
- XLIV
Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
- XLV
Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum.
- XLVI
At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.
- XLVII
Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.
- XLVIII
Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ?
- XLIX
quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.
- L
Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.
- LI
Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.
- LII
At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.
- LIII
Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores.
- LIV
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
- LV
Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant.
- LVI
Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant.
- LVII
Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes :
- LVIII
Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.
- LIX
Et non erat conveniens testimonium illorum.
- LX
Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ?
- LXI
Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ?
- LXII
Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.
- LXIII
Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ?
- LXIV
Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
- LXV
Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant.
- LXVI
Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :
- LXVII
et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.
- LXVIII
At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
- LXIX
Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.
- LXX
At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es.
- LXXI
Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
- LXXII
Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.