Lamentationes
Caput V
- I
Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum. - II
Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.
- III
Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.
- IV
Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.
- V
Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
- VI
Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
- VII
Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.
- VIII
Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.
- IX
In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
- X
Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.
- XI
Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
- XII
Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.
- XIII
Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.
- XIV
Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.
- XV
Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.
- XVI
Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus !
- XVII
Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,
- XVIII
propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.
- XIX
Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
- XX
Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?
- XXI
Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.
- XXII
Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.