Iosue

Caput IV

  1. I

    Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue :

  2. II

    Elige duodecim viros singulos per singulas tribus :

  3. III

    et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.

  4. IV

    Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israël, singulos de singulis tribubus,

  5. V

    et ait ad eos : Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israël,

  6. VI

    ut sit signum inter vos : et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes : Quid sibi volunt isti lapides ?

  7. VII

    respondebitis eis : Defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini, cum transiret eum : idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israël usque in æternum.

  8. VIII

    Fecerunt ergo filii Israël sicut præcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.

  9. IX

    Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam fœderis : et sunt ibi usque in præsentem diem.

  10. X

    Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quæ Josue, ut loqueretur ad populum, præceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit.

  11. XI

    Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum.

  12. XII

    Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israël, sicut eis præceperat Moyses :

  13. XIII

    et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho.

  14. XIV

    In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret.

  15. XV

    Dixitque ad eum :

  16. XVI

    Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, ut ascendant de Jordane.

  17. XVII

    Qui præcepit eis, dicens : Ascendite de Jordane.

  18. XVIII

    Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini, et siccam humum calcare cœpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.

  19. XIX

    Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho.

  20. XX

    Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis,

  21. XXI

    et dixit ad filios Israël : Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis : Quid sibi volunt lapides isti ?

  22. XXII

    docebitis eos, atque dicetis : Per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum,

  23. XXIII

    siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis,

  24. XXIV

    sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus :

  25. XXV

    ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.